- VETULA
- VETULAinter Veteres personas comicas, cui vestem dabant, eius coloris quem Festucinum vocant Veneti, viridiusculi scil. palearis, et caesii i. e. cinerei. Officium earum, ut obstetrices essent, vel nutrices matronarum iam emeritae quas loquacissimas esse oportebat, quaeque vel herarum interpellarent orationes: exploratrices, suspiciosas, capite et pectore et brachiis tectis. Sed et ex meretricum genere, anus duae producebantur in scenam, altera natu grandior, capillô canitie aspersô, inde σπαρτοπόλιος dicta; altera παλλακὴ, pleniore comâ circum fusa. Etiam tria lenarum genera, aniculae omnes etc. de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c. 3. et. 4. Inter Tragicas quoque, ubi mulierum personae XI. primae, in qua maxima dignitas et grandissima, cava, coma, frontisque tumor modicus erat, subpallida, hinc παράχρωμος dicta. Secundum hanc, anicula libera, quâ calamitosam exprimebant cutis subrufa sufflava canities, frons modice exstans, crines passi ad claviculas usque pectoris. Post hanc famula anicula, quô locô coeterae, frontis tumorem expressum habebant, ex agninis pellibus gerebat vittam, cutis rugosa fuit, Idem, c. 6. Sed et Vetula, inter Recentiorum ludos, memoratur Audoeno, Vitae Eligii, l. 2. c. 15. Nullus in Kal. Ianuarit nefanda et ridiculosa, Vetulas, aut cervulos, aut iotticos faciat. Vide quoque Paenitentialem Theodori, Concilior, Angliae Tom. II. tit. 33. Alios, ubi tamen Vetula pro Vitula, i. e. iuvenca scriptum, contendit Sirmondus. Sed paganos eô die muliebres assumpsisse habitus et feminarum specie se deformâsse, quod vetitum Can. 62. Synodi Trull. docet ex Maximo Taurinensi et Faustino Episcop. Car. du Fresne, hodieque in Gallia pueros in Bacchanalibus larvatos insequi inclamantes, il a fait la vielle h. e. vetulam egit, in vetulae modum larvatus processit: et apud Graecos, sextum et vicesimum Shabat (mensis Februarii) esse principium dierum Vetulae, hosque numerô esse septem, scribi Abulfedae, in Epochis a Ioh. Gravio editis, addit. De Vetula Aurea vide supra Aurea vetula; de Vetula Bovillana divinis honoribus culta apud Romanos, vide supra voce Anna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.